- V
- VLitera haec vocalis, saepe sit consonans in dictionibus, quae Claudiani aevô figuram habuit inversi F. et Vau proprie dicitur, ut Nauta, Navita, Gaudeo, Gavisus. Aliquando in i. convertitur, ut Cornu, Corniger, Fatum, Fatidicus, Pessumus, pro Pessimus: apud Comicos antiquos. Sic Quintilianus, l. 1. c. 5. observat, O. et U. in se invicem quandoque transmurati: ut Hercoba et Notrix: Culchides et Pulixena. Apud veteres Iure Consultos B. non raro in V. abit, et vicissim: quae pronuntiatio apud Vascones, Galliae populos hodieque obtinet, qui pro Vivere, Bibere et pro Bibere Vivere dicunt; unde Scaliger: Felices populi quibus vivere est bibere. Ausonius, hinc oriundus de hac litera sic loquitur in de Litteris Monosyllabis, v. 8.Cecropiis ignota notis, ferale sonans V.U. R. tabulis inscriptum apud Romanos, significabat Uti rogas: Mos enim erat, cum leges rogarentur, ut Diribitores populo distribuerent duplicis generis tabellas, quarum alteris inscriptum U. R. alteris A. Has pro lubitu coniciebat populus, in duas urnas, hâc fine in pegmate quodam constitutas. Quod postquam omnes fecêre, Custodes seu Nogenti calculum tabellarum iniêrunt, cumque numerô vincerent illae, quae U. R. praeferebant, rara lex fuit: cum reliquae A. habentes inscriptum, i. e. Antiquo, abrogata est. Vide Anthologiam Hist. Rom. Thomae Godwyni. In numeris, quinque apud Latinos notat, quod hinc factum: Numeri primum a punctis originem traxerunt, inde ad lineas rectas deventum ad instar mediae vocalis I et pro quinario, ne quinque lineas facere cogerentur, ad compendia verterunt animum, unâque signatâ, reliquas quatuor per obliquam unam a tergo ductam, hunc in modum Λ fecerunt. Mox usui placuit, ut expeditior esset scribendi ratio, pro nota ea, V. vocalem statuêre. Ad denarium cum venissent (namque et haec addi non iniucundum credidi) quinque duplicârunt, ita tamen, ut secundum inverterent et subicerent priori, unamque facerent notam per decnssationem X. Visum est inde facere ad commoditatem quam ex compendio aucupabantur, quinquaginta notandis, signum illud, ex una obliqua linea pro quatuor rectis et quinta alligata, surrigere; ut staret, quae pendebat in latus, quaeque stabat, in planum deiceretur: ita prodiit litera L. pro quinquaginta. Ventum postea ad Centena: quae per primam eius nominis literam intelligi voluêre C. Ad quingenta cum venissent, rectam lineam, quae iacebat in quinquaginta, ad semicirculum incurvatam surrexêre, in hunc modum D. quam notam imperiti superiori capiti coniunxere, D. quartam alphabeti literam arbitrad: Atque hoc illud sicilicum est, quod a tergo quingentorum ita applicitum Ψ. mille facit. Pierius, Hieroglyph. tit. 1. in Mensur, et Pondd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.